HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CVI: De hydropico, et exhortatione ad humilitatem et misericordiam

#Luc. XIV

Et factum est, cum Sabbato manducaret panem in domum cujusdam principis Pharisaeorum, erat ante eum hydropicus. Est autem hydropisis, aquosus humor, subcutaneus, de vitio vesicae natus, cum inflatione et fetido anhelitu. Observabant autem Pharisaei Jesum si Sabbato curaret. Cum quaesisset ab eis, si licet Sabbato curare? et tacuissent, apprehensum languidum sanavit. Post probavit licere curare, quia pecus lapsum in puteum die Sabbati extrahitur. Mirum autem erat, quod de curationibus in Sabbato eum arguebant. Habent enim in traditionibus suis, determinata operum genera circiter octoginta a quibus vacandum est Sabbato, inter quae non est curatio, maxime quae fit solo verbo, sicut Dominus saepe curabat. Dicebat autem etiam ad invitatos parabolam: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Contra superbiam Pharisaeorum humilitatem docebat. Et nota quod hoc non est parabola, sed potius exemplum unius operis humiliter faciendi. Quod quia ideo proponitur, ut ad similitudinem ejus caetera fiant, parabola vocatur, quasi similitudo in exemplo. Illum autem, qui eum invitaverat, monebat ad misericordiam, dicens: Cum facis prandium, noli invitare cognatos et divites, sed pauperes. Non damnat amicorum invitationem, sed voluntatem luxuriose vivendi, vel edendi, et se invicem reinvitandi ex eo quod Dominus ait hic: Retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Et quidam de discumbentibus intulit: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. Erravit Cerinthus dicens, etiam corporalem ibi futuram refectionem, sicut homo creatus est immortalis, non tamen sine ciborum alimonia.